monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78 > 9 > vad317.73r > 11 > 9 > PROBUS XXXI. > 118 > 16 > 17 > 4 > 26 > 40 > 60 > 2 > 12 > GORDIANUS XXIII. > 7 > 86 > 12 > MACRINUS XIX. > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XVIII.De dedicatione et ornamentis civitatis, et de cultu Ierosolymorum, et ligno crucis, atque clavis quibus transfixus est Dominus. <<<     >>> XX.De templorum destructione.

Cassiodorus, 2, CAPUT XIX.De loco ubi Vesta olim colebatur, et nunc archangeli basilica stat, et de miraculis quae illic pro Christi nomine celebrantur.

1 Insignis itaque locus ex illo tempore claruit peregrinis et urbicis, ubi olim quidem Vesta colebatur, postea vero ecclesia facta est; qui locus nunc Michaelium nuncupatur, in dextera positus parte navigantium a Ponto ad Constantinopolim, distans ab ea navigio quidem stadiis fere triginta et quinque; per terram vero circumeuntibus omnem sinum usque ad septuaginta et amplius tenditur.
2 Sortitus est igitur is locus appellationem nunc usque servatam, eo quod illic manifeste cernitur apparere Michael divinus archangelus: quod etiam ego iutus eximie verum esse confirmo. Ostendit igitur hoc ita esse etiam multis aliis virtus divina per ipsarum rerum experimenta. Quidam enim in causis crudelibus aut inevitabilibus periculis, alii vero in languoribus aut ignotis passionibus incidentes, hic orantes ad Deum, liberari promeruerunt.
3 Sed quae singulis et quomodo illic miracula contigerint, narrare longum est. Quae vero provenerint Aquilino nobis noto, et in causis forensibus socio, partim ab eo audiens, partim ipse cognoscens necessario pandam. Cum eum ardentissima febris rubris choleris mota [mss., rubris coloribus nota] comprehendisset, aestuanti poculum dederunt medici, quod evomuit; moxque cum vomitu diffusae cholerae superficiem vultus eius simili sui colore tinxerunt. Quamobrem quidquid comederet et biberet evomebat. Cumque hoc diu pateretur, nec esca ad nutrimenta proficeret, haesitabat ars medicorum; et dum morti vicinus esset, iussit suis ut eum ad locum hunc ducerent: credens aut illic se mori aut languore privari. Iacentique per noctem divina virtus apparens praecepit ut quidquid comederet, in huiusmodi potionem tingeret, quae esset ex pipere, et vino, et melle confecta. Quo facto, ab aegritudine liberatus est; quippe cum medicis ratione medicinae videatur esse contrarium calida pocula cholericis exhibere.
4 Audivi enim et Probianum virum in palatio habentem militiam medicorum, crudeli podagrae passione detentum, ibi doloribus liberatum, eique apparuisse sanctam mirabiliter visionem [An. Dom. 339]. Cum enim dudum paganus esset, factus postea Christianus, aliquatenus dogma sequebatur. Totius vero salutis causam, id est sacratissimam crucem, nolebat adorare. Hanc habenti sententiam divina virtus apparens, et signum monstravit crucis, quod erat positum in altario eiusdem ecclesiae.
5 Et aperte palam fecit, quia ex quo crucifixus est Christus, omnia quae ad utilitatem humani generis facta sunt, quolibet modo praeter virtutem adorandae crucis gesta non essent, neque ab angelis sanctis, neque ab hominibus piis. [SOZOMEN., lib. I, cap. 2, edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 445.]
Cassiodorus HOME

bav823.89 bav824.69 bnf1603.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik